- RECTOR Academicus
- RECTOR Academicusdicitur qui in Academia inter Professores primas sibi partes vendicat, ad imitationem Ciceron. qui Rectorem Reip. appellavit eum, qui summam in Republica auctoritatem habuit. Idem Caput quoque Academiae vel Collegii appellatur, et nihilominus Collega. De quo, an Clericus, vel Laicus esse debeat, quaerunt Doctores. Im Germania uterque illius muneris capax est: ubi Rectorem Professores eligunt, vel ex suo ordine, vel Principum, Comitum, Baronumve e numero, in Academia literis operam navantium, non magnô aeatis habitô respectu. Neque vero delatum hôc modô Rectoratum temere detrectare licet; Unde inAcademia Gryphiswaldensi Statutum habetur, si quis id fecerit et in tertium usque diem in sua sententia, absque probabili ratione persistat; tres aureos pro multa persolvere, et nihilominus Rectoris munus suscipere teneri, sub poena amissionis privilegiorum. Idem de Academia Wittenbergensi legitur. Est autem munus Rectoris, Studiosos in album recipere, de negotiis suae iurisdictioni subiectorum sive per se, sive cum Assessoribus, cognoscere, et si quae alios in articulos iuravit, ea summô observare studiô. Ad honorem eius pertinet, quod Principis repraesentet personam indeque omnes praecedit, Episcopos etiam, in Academia illa literis vacantes. Imo et Ludovicum Galliae Regem, infra subsellia Iasonis sedisse et cum ad Collegium perventum esset sinisturm illi adequitâsse, cum his verbis, Nunc Iason, incipit Regnum tuum, refert Piccartus in Observ. Hist. Polit. Dec. 7. c. 1. Carolum quoque V. in Academia Lovaniensi, Iodoco Ravenstenio Tiletano S. Theol. Licentiato, Academiae tum Rectori, locô cessisse et latus eius rexisse, A. C. 1545. legimus. Sic Gerardus Quesbeckanus Leodiensis Episcopus et Andr. Gail, ICtus cum de pace Belgica, ex Rudolphi II. Imperatoris voluntate, acturi, Lovaniô Gandavum contenderent, A. C. 1576. Rectoris latera utrinque cinxerunt et inter se medium incedere voluerunt. Imprimis vero memorabile est, quod de Carolo Belliooso seu Audace, Brabantiae Duce in literas relatum est. Is A. C: 1464. mense Ianuariô, Antverpiam provinciarum suarum ordines evocârat, et Academiae Rectorem, ut adesse una vellet, missis literis monuerat. Aderant igitur Brabantiae, Hannoniae, Artesiae, Namuri, Ordines, Praelati, item Nobiles, et quorundam Flandriae oppidorum Deputati: unaque aderat Robertus de Lacu I. U. D. Academiae Rector, quem cum aliis ex Academia Viris benignissime excepit. Cum autem coram Duce, qui tum in aula Coenobii D. Michaelis cum Consilio suo erat; comparere omnes deberent, praecepit Dux, ut Academiae Lovaniensis Rector coram se primum dicendi locum obtineret, declarans se illum, et Academiam Lovaniensem, nobilissimum honoratissimumque totius Brabantiae membrum habere: ipsum dein congregati ibidem Ordines cicendo sequerentur. Quam Ducis voluntatem Toparcha Bergae ad Zomam Rectori, ut iussus erat, significavit. Neque quisquam hunc honorem Principi Academiae invidit, quod in illo et Academicis Viris, virtutis et sapientiae moderatoribus, honorandam esse virtutem sapientiamque omnes iudicarent. Praeter locum vero honoratiorem et praecedentiam, ut vocant, Sceptri praelatio eius auctoritatem quoque commendat: et quidem aliquando unius, aliquando plurium. Im Academia Lovaniensi, cum in publicum Rector procedit, ante eum Accensus vadit, argenteum sceptrum praeferens: Cum vero ad Comitia egreditur, vel cum sollennis supplicatio indicta est, vel festus aliquis e primis dies imminet, octo ac nonnumquam plures Accensi praecedunt, singuli argenteum gestantes sceptrum, aurô obductum, insignia honorisamplissimi, uti habet Vernulaeus in Descript. Acad. Lovan. l. 1. c.6. Tandem et suus est Rectori, in plerisque Academiis, peculiaris et augustus Amictus; Nempe fere communiter epomis sive paludamenti genus, ex panno serico coloris purpurei et caputium eiusdem materiae. Sed et in Academia Iulia Rector, durante officiô, est sacri Palatii Lateranensis, Aulae et Consistorii Imperialis Comes, ex privilegio Maximiliani I. Imperatoris apud Sagittarium, de Comit. Palat. th. 13. lit. a. Dixi. durante officiô: Academicus enim hic Magistratus, non perpetuus, sed ambulatoris; et Altorphii quidem, Basileae, alibique, annus: Wittenbergae semestris, ut et Lipsiae; apud alios trimestris est. Titulus sollennis, Magnificus est: in quibusdam Academiis Magnificentissimi elogium assumunt Comites Principesque, quibus, praeter ordinarium Rectoris munus, extraordinaria haec dignitas confertur. Vide praeter Vernulaeum laudatum supra, Cothmannum, Resp. sing. sive Academ. n. 108. Hoeppingium Tract. de iure insig. c. 6. sect. 6. membr. 1. n. 558. p. 109. alios, citatos Limnaeo, de Iure Publico, ubi de Academiis: uti de Rectore Collegiorum sacrorum apud Persas hodiernos, Mouderes dicto, supra voce Muslimi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.